Lucius Apuleius
Apologia

-58-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-58-

 

Intellexit hoc et ipse incredibile futurum; nam dicitur ante horam diei secundam ieiunus adhuc et abstemius testimonium istud vendidisse. igitur scripsit haec se ad hunc modum comperisse: postquam Alexandria revenerit, domum suam recta contendisse, qua iam Quintianus migrarat; ibi in vestibulo multas avium pinnas offendisse, praeterea parietes fuligine deformatos; quaesisse causas ex servo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse. quam vero subtiliter compositum et verisimiliter commentum me, si quid eius facere vellem, non domi meae potius facturum fuisse, Quintianum istum, qui mihi assistit, quem ego pro amicitia quae mihi cum eo artissima est proque eius egregia eruditione et perfectissima eloquentia honoris et laudis gratia nomino, hunc igitur Quintianum, si quas avis in cena habuisset aut, quod aiunt, magiae causa interemisset, puerum nullum habuisse, qui pinnas converreret et foras abiceret; praeterea fumi tantam vim fuisse, ut parietes atros redderet, eamque deformitatem, quoad habitavit, passum in cubiculo suo Quintianum. nihil dicis, Aemiliane, non est veri simile, nisi forte Crassus non in cubiculum reversus perrexit, sed suo more recta ad focum. unde autem servus Crassi suspicatus est noctu potissimum parietes fumigatos? an ex fumi colore? videlicet fumus nocturnus nigrior est eoque diurno fumo differt. cur autem suspicax servus ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius quam mundam domum redderet? cur illae plumae quasi plumbeae tam diu adventum Crassi manserunt? non insimulet Crassus servum suum: ipse haec potius de fuligine et pinnis mentitus est, dum non potest nec in testimonio dando discedere longius a culina.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License