Lucius Apuleius
Apologia

-59-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-59-

 

Cur autem testimonium ex libello legistis? Crassus ipse ubi gentium est? an Alexandriam taedio domus remeavit? an parietes suos detergit? an, quod verius est, ex crapula helluo adtemptatur? nam equidem hic Sabratae cum hesterna die animadverti satis notabiliter in medio foro tibi, Aemiliane, obructantem. quaere a nomenclatoribus tuis, Maxime, quamquam est ille cauponibus quam nomenclatoribus notior, tamen, inquam, interroga, an hic Iunium Crassum Oeensem viderint; non negabunt. exhibeat nobis Aemilianus iuvenem honestissimum, cuius testimonio nititur. quid sit diei vides: dico Crassum iam dudum ebrium stertere, aut secundo lavacro ad repotia cenae obeunda vinulentum sudorem in balneo desudare. is tecum, Maxime, praesens per libellum loquitur, non quin adeo sit alienatus omni pudore, ut etiam, sub oculis tuis si foret, sine rubore ullo mentiretur, sed fortasse nec tantulum potuit ebriamine sibi temperare, ut hanc horam sobrie expectaret: aut potius Aemilianus de consilio fecit, ne eum sub tam severis oculis tuis constitueret, ne tu beluam illam vulsis maxillis foedo aspectu de facie improbares, cum animadvertisses caput iuvenis barba et capillo populatum, madentis oculos, cilia turgentia, rictum [latum], salivosa labia, vocem absonam, manuum tremorem, ructus popinam. patrimonium omne iam pridem abligurrivit, nec quicquam ei de bonis paternis superest, nisi una domus ad calumniam venditandam, quam tamen numquam carius quam in hoc testimonio locavit; nam temulentum istud mendacium tribus milibus nummis Aemiliano huic vendidit, idque Oeae nemini ignoratur.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License