Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Apuleius
Apologia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-60-

 

Omnes hoc, antequam fieret, cognovimus, et potui denuntiatione impedire, nisi scirem mendacium tam stultum potius Aemiliano, qui frustra redimebat, quam mihi, qui merito contemnebam, obfuturum. volvi et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui. ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano. quod eo libentius Rufinus perfecit, quod erat certus ad uxorem suam, cuius stupra sciens dissimulat, non minimam partem praemii eius Crassum relaturum. vidi te quoque, Maxime, coitionem adversum me et coniurationem eorum pro tua sapientia suspicatum, simul libellus ille prolatus est, totam rem vultu aspernantem. denique quamquam sunt insolita audacia et importuna impudentia praediti tamen testimonio Crassi, cuius obolvisse faecem videbant, -- nec ipsi ausi sunt perlegere nec quicquam eo niti. verum ego ista propterea commemoravi, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum foret [Crasso], crassum quod Aemiliano, homini rustico, fumum vendidit.




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License