Lucius Apuleius
Apologia

-62-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-62-

 

Haec ut dico omnia audisti. praeterea a filio Capitolinae probissimo adulescente, qui praesens est, sciscitante te eadem dicta sunt: Pontianum loculos petisse, Pontianum Saturnino artifici detulisse. etiam illud non negatur, Pontianum a Saturnino perfectum sigillum recepisse, postea mihi dono dedisse. his omnibus palam atque aperte probatis quid omnino superest, in quo suspicio aliqua magiae delitescat? immo quid omnino est, quod vos manifesti mendacii non revincat? occulte fabricatum esse dixistis quo Pontianus splendidissimus eques fieri curavit, quod Saturninus vir gravis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuvit, quod et futurum et factum multi cum servorum tum amicorum qui ad me ventitabant scierunt. lignum a me toto oppido et quidem oppido quaesitum non piguit vos commentiri, quem afuisse in eo tempore scitis, quem iussisse fieri qualicumque materia probatum est.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License