Lucius Apuleius
Apologia

-65-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-65-

 

En ultro augeo magiae suspicionem: non respondeo tibi, Aemiliane, quem colam BASILEA; quin si ipse proconsul interroget, quid sit deus meus, taceo. De nomine ut inpraesentiarum satis dixi. quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento vel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri voluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum videant omnem suspicionem criminis abunde confutatam. audi igitur cui cura cognoscere est, sed animo quantum potes erecto et attento, quasi verba ipsa Platonis iam senis de novissimo legum libro auditurus: Theoisin de anathêmata csreon emmetra ton metrion andra anatithenta dôreisthai. Gêmenoun estia te oikêseôs iera pasi pantôn theôn: Mêdeis oun deuterôs iera kathierouto theois. -- hoc eo prohibet, ut delubra nemo audeat privatim constituere; censet enim satis esse civibus ad immolandas victimas templa publica -- deinde subnectit: Chrousos de kai arguros en allais polesin idia kai enn ierois estin epiphonon ktêma, Elephas de apoleloipotos psuchên sômatos ouk euchari anathêma, sidêros de kai chalkos polemôn organa: culou de monoculon o ti an thelê tis anatithetô, kai lithou ôsautôs. ut omnium assensus declaravit, Maxime quique in consilio estis, competentissime videor usus Platone ut vitae magistro, ita causae patrono, cuius legibus obedientem me videtis.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License