Lucius Apuleius
Apologia

-66-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-66-

 

Tempus est ad epistulas Pudentillae praeverti, vel adeo totius rei ordinem paulo altius petere, ut omnibus manifestissime pateat me, quem lucri cupiditate invasisse Pudentillae domum dictitant, si ullum lucrum cogitarem, fugere semper a domo ista debuisse, quin et in ceteris causis minime prosperum matrimonium, -- nisi ipsa mulier tot incommoda virtutibus suis repensaret, inimicum. Neque enim ulla alia causa praeter cassam invidiam repperiri potest, quae iudicium istud mihi et multa antea pericula vitae conflaverit. ceterum cur Aemilianus commoveretur, etsi vere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut videretur se merito ultum ire? neque autem gloriae causa me accusat, ut M. Antonius Cn. Carbonem, C. Mucius A. Albucium, P. Sulpicius Cn. Norbanum, C. Furius M Aquilium, C. Curio Q. Metellum. quippe homines eruditissimi iuvenes laudis gratia primum hoc rudimentum forensis operae subibant, ut aliquo insigni iudicio civibus suis noscerentur. qui mos incipientibus adulescentulis ad illustrandum ingenii florem apud antiquos concessus diu exolevit. quod si nunc quoque frequens esset, tamen ab hoc procul abfuisset; nam neque facundiae ostentatio rudi et indocto neque gloriae cupido rustico et barbaro neque inceptio patrociniorum capulari seni congruisset; nisi forte Aemilianus pro sua severitate exemplum dedit et ipsis maleficiis infensus accusationem istam pro morum integritate suscepit. at hoc ego Aemiliano, non huic Afro, sed illi Africano et Numantino et praeterea Censorio vix credidissem: ne huic frutici credam non modo odium peccatorum, sed saltem. intellectum inesse.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License