Lucius Apuleius
Apologia

-68-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-68-

 

Nunc dum ordinem rei breviter persequor et efficio, ut ipse Aemilianus re cognita falso se ad invidiam meam inductum et longe a vero aberrasse necesse habeat confiteri, quaeso, uti adhuc fecistis vel si quo magis etiam potestis, ipsum fontem et fundamentum iudicii huiusce diligentissime cognoscatis.
 Aemilia Pudentilla, quae nunc mihi uxor est, ex quodam Sicinio Amico, quicum antea nubta fuerat, Pontianum et Pudentem filios genuit eosque pupillos relictos in potestate paterni avi -- nam superstite patre Amicus decesserat -- per annos ferme quattuordecim memorabili pietate sedulo aluit, non tamen libenter in ipso aetatis suae flore tam diu vidua. sed puerorum avus invitam eam conciliare studebat [in] ceterum filios suos Sicinio Claro eoque ceteros procos absterrebat; et praeterea minabatur, si extrario nubsisset, nihil se filiis eius ex paternis eorum bonis testamento relicturum. quam condicionem cum obstinate propositam videret mulier sapiens et egregie pia, ne quid filiis suis eo nomine incommodaret, facit quidem tabulas nubtiales cum quo iubebatur, cum Sicinio Claro, verum enimvero variis frustrationibus nuptias eludit eo ad, dum puerorum avus fato concessit relictis filiis eius heredibus ita, ut Pontianus, qui maior natu erat, fratri suo tutor esset.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License