IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Scripsistine haec, Aemiliane, quae lecta sunt? «nubere illam velle et debere scio, sed quem eligat nescio.» recte tu quidem: nesciebas; Pudentilla enim tibi, cuius infestam malignitatem probe norat, de ipsa re tantum, ceterum de petitore nihil fatebatur. at tu dum eam putas etiamnum Claro fratri tuo denubturam, falsa spe inductus filio quoque eius Pontiano auctor adsentiendi fuisti. igitur si Claro nubsisset, homini rusticano et decrepito seni, sponte eam diceres sine ulla magia iam olim nubturisse: quoniam iuvenem talem qualem dicitis elegit, coactam fecisse ais, ceterum semper nubtias aspernatam. nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio convictum iri. quam tamen epistolam Pudentilla testem et indicem tuae voluntatis, ut quae te levem et mutabilem nec minus mendacem et inpudentem sciret, maluit retinere quam mittere. ceterum ipsa de ea re Pontiano suo Romam scripsit, etiam causas consilii sui plene allegavit. dixit illa omnia de valetudine: nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem avitam longa viduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse; iam deum voluntate ipsum uxori, fratrem eius virili togae idoneos esse; tandem aliquando se quoque paterentur solitudinis suae et aegritudini subvenire; ceterum de pietate sua et supremo iudicio nihil metuerent; qualis vidua eis fuerit, talem nuptam futuram. recitari iubebo exemplum epistolae huius ad filium missae. --