Lucius Apuleius
Apologia

-2-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-2-

 

Igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est; de morte cognati adolescentis subito tacerem. tanti criminis descriptione [ne] tamen omnino desistere videretur, calumnia magiae, quae facilius infamatur quam probatur, eam solum sibi delegit ad accusandum. ac ne id quidem de professo audet, verum postera die dat libellum nomine privigni mei Sicini Pudentis admodum pueri et adscribit se ei assistere, novo more per alium lacessendi, scilicet ut optentu eius aetatulae ipse insimulationis falsae non plecteretur. quod tu cum sollertissime animadvertisses et iccirco eum denuo iussisses proprio nomine accusationem delatam sustinere, pollicitus ita facturum ne sic quidem quitus est ut comminus ageret percelli, set iam et adversum te contumaciter eminus calumniis velitatur. ita totiens ab accusandi periculo profugus in assistendi venia perseveravit. igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuivis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam veri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui avunculi sui testamentum quod verum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Urbicus V. C. verum videri et ratum esse debere de consilio consularium virorum pronuntiasset, contra clarissimam vocem iuraverit vecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Urbicus ab eius pernicie temperarit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License