Lucius Apuleius
Apologia

-73-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-73-

 

Haec omnia adnixus impenso studio persuadet, matrem suam suumque fratrem, puerum istum, mihi commendat. non nihil a me in communibus studiis adiuvantur, augetur oppido familiaritas. interibi revalesco; dissero aliquid postulantibus amicis publice; omnes qui aderant ingenti celebritate basilicam, qui locus auditorii erat, complentes inter alia pleraque congruentissima voce «insigniter» adclamant petentes, ut remanerem, fierem civis Oeensium. mox auditorio misso Pontianus eo principio me adortus consensum publicae vocis pro divino auspicio interpretatur aperitque consilium sibi esse, si ego non nolim, matrem suam, cui plurimi inhient, mecum coniungere (mihi quoniam soli ait rerum omnium confidere sese et credere); ni id onus recipiam, (quoniam non formosa pupilla, sed mediocri facie mater liberorum mihi offeratur) -- si haec reputans formae et divitiarum gratia me ad aliam condicionem reservarem, neque pro amico neque pro philosopho facturum. nimis multa oratio est, si velim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos verbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo convictu probe spectassem et virtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaveram. mox tamen talem feminam nihilo segnius volvi quam si ultro appetissem. persuaserat idem Pontianus matri suae, ut me aliis omnibus mallet, et quam primum hoc perficere incredibili studio avebat. vix ab eo tantulam moram impetramus, dum prius ipse uxorem duceret, frater eius virilis togae usum auspicaretur: tunc deinde ut nos coniungeremur.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License