Lucius Apuleius
Apologia

-74-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-74-

 

Utinam hercule possem quae deinde dicenda sunt sine maximo causae dispendio transgredi, ne Pontiano, cui errorem suum deprecanti simpliciter ignovi, videar nunc levitatem exprobrare. confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide descivisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quidvis pati, quidvis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi vitio vortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris viliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit. paucis hominem, quam modestissime potero, necessario demonstrabo, ne, si omnino de eo reticuero, operam perdiderit, quod negotium istud mihi ex summis viribus conflavit.
 Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic advocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum. et sane habet in istis quod sibi plaudat. est enim omnium litium depector, omnium falsorum commentator, omnium simulationum architectus, omnium malorum seminarium, nec non idem libidinum ganearumque locus, lustrum, lupanar, iam inde ab ineunte aevo cunctis probris palam notus, olim in pueritia, priusquam isto calvitio deformaretur, emasculatoribus suis ad omnia infanda morigerus, mox in iuventute saltandis fabulis exossis plane et enervis, sed, ut audio, indocta et rudi mollitia; negatur enim quicquam histrionis habuisse praeter impudicitiam.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License