IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sed enim iste, ut est rei modicus, spei immodicus, pari avaritia et egestate totum Pudentillae quadragiens praesumptione cassa devorarat eoque me amoliendum ratus, quo facilius Pontiani facilitatem, Pudentillae solitudinem circumveniret, infit generum suum obiurgare, quod matrem suam mihi desponderat; suadet, quam primum ex tanto periculo, dum licet, pedem referat, rem matris ipse potius habeat quam homini extrario sciens transmittat; ni ita faciat, inicit scrupulum amanti adulescentulo veterator, minatur se filiam abducturum. quid multis? iuvenem simplicem, praeterea novae nuptae inlecebris obfrenatum suo arbitratu de via deflectit. it ille ad matrem verborum Rufini gerulus, sed nequicquam temptata eius gravitate ultro ipse levitatis et inconstantiae increpitus reportat ad socerum haud mollia: matri suae praeter ingenium placidissimum immobili iram quoque sua expostulatione accessisse, non mediocre pertinaciae adiumentum; respondisse eam denique non clam se esse Rufini exoratione secum expostulari; eo vel magis sibi auxilium mariti adversum eius desperatam avaritiam comparandum.