Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Apuleius
Apologia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-78-

 

Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, amatricem eam, me magum et veneficum clamitaret multis audientibus (quos, si voles, nominabo): se mihi sua manu mortem allaturum. vix hercule possum irae moderari, ingens indignatio animo oboritur. tune, effeminatissime, tua manu cuiquam viro mortem minitaris? at qua tandem manu? Philomelae an Medeae an Clytemnestrae? quas tamen cum saltas -- tanta mollitia animi, tanta formido ferri est -- , sine cludine saltas. sed ne longius ab ordine digrediar: Pudentilla postquam filium videt praeter opinionem contra suam esse sententiam depravatum, rus profecta scripsit ad eum obiurgandi gratia illas famosissimas litteras, quibus, ut isti aiebant, confessa est sese mea magia in amorem inductam dementire; quas tamen litteras tabulario Pontiani praesente et contra scribente Aemiliano nudius tertius tuo iussu, Maxime, testato describsimus; in quibus omnia contra praedicationem istorum pro me reperiuntur.

 




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License