Lucius Apuleius
Apologia

-79-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-79-

 

Quamquam, etsi destrictius magum me dixisset, posset videri excusabunda se filio vim meam quam voluntatem suam causari maluisse. an sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est, ac non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum aliquid eius modi velle coeperunt, malint coactae videri? quod si etiam animo ita putavit, me magum esse, idcircone magus habear, quia hoc scripsit Pudentilla? vos tot argumentis, tot testibus, tanta oratione magum me non probatis: illa uno verbo probaret? et quanto tandem gravius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur. quin tu me meismet factis, non alienis verbis revincis? ceterum eadem via multi rei cuiusuis maleficii postulabuntur, si ratum futurum est quod quisque in epistola sua vel amore vel odio cuiuspiam scripserit. «magum te scripsit Pudentilla: igitur magus es.» quid, si consulem me scripsisset: consul essem? quid enim, si pictorem, si medicum, quid denique, si innocentem? num aliquid horum putares idcirco, quod illa dixisset? nihil scilicet. atqui periniurium est ei fidem in peioribus [habere, cui in melioribus] non haberes, posse litteras eius ad perniciem, non posse ad salutem. «sed» inquit «animi [furens] fuit, efflictim te amabatconcedo interim. num tamen omnes qui amantur magi sunt, si hoc forte qui amat scripserit? credo nunc quod Pudentilla me in eo tempore non amabat, siquidem id foras scripsit, quod palam erat mihi obfuturum.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License