Lucius Apuleius
Apologia

-80-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-80-

 

Postremo quid vis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet? sanam dices? nihil ergo erat magicis artibus passa. insanam respondebis? nesciit ergo quid scribserit, eoque ei fides non habenda est; immo etiam, si fuisset insana, insanam se esse nescisset. nam ut absurde facit qui tacere se dicit, quod ibidem dicendo tacere sese non tacet et ipsa professione quod profitetur infirmat, ita vel magis hoc repugnat: «ego insanio», quod verum non est, nisi sciens dicit; porro sanus est, qui scit quid sit insania, quippe insania scire se non potest, non magis quam caecitas se videre. igitur Pudentilla compos mentis fuit, si compotem mentis se non putabat. possum, si velim, pluribus, sed mitto dialectica. ipsas litteras longe aliud clamantis et quasi dedita opera ad iudicium istud praeparatas et accommodatas recitabo. accipe tu et lege, usque dum ego interloquar. -- Sustine paulisper quae secuntur; nam ad deverticulum rei ventum est. adhuc enim, Maxime, quantum equidem animadverti, nusquam mulier magiam nominavit, sed ordinem repetivit eundem, quem ego paulo prius, de longa viduitate, de remedio valetudinis, de voluntate nubendi, de meis laudibus, quas ex Pontiano cognoverat, de suasu ipsius, ut mihi potissimum nuberet.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License