Lucius Apuleius
Apologia

-81-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-81-

 

Haec usque adhuc lecta sunt. superest ea pars epistulae, quae similiter pro me scripta in memet ipsum vertit cornua, ad expellendum a me crimen magiae sedulo omissa memorabili laude Rufini vicem mutavit et ultro contrariam mihi opinionem quorundam Oeensium quasi mago quaesivit. multa fando, Maxime, audisti, etiam plura legendo didicisti, non pauca experiendo comperisti: sed enim versutiam tam insidiosam, tam admirabili scelere conflatam negabis te umquam cognovisse. quis Palamedes, quis Sisyphus, quis denique Eurybates aut Phrynondas talem excogitasset? omnes isti quos nominavi et si qui praeterea fuerunt dolo memorandi, si cum hac una Rufini fallacia contendantur, macchi prorsus et bucchones videbuntur. o mirum commentum! o subtilitas digna carcere et robore! quis credat effici potuisse, ut quae defensio fuerat, eadem manentibus eisdem litteris in accusationem transverteretur? est hercule incredibile. sed hoc incredibile qui sit factum, probabo.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License