Lucius Apuleius
Apologia

-82-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-82-

 

Obiurgatio erat matris ad filium, quod me, talem virum qualem sibi praedicasset, nunc de Rufini sententia magum dictitaret. verba ipsa ad hunc modum se habebant: APOLEIOS MAGOS, KAI EGô UP' AUTOU MEMAGEUMAI KAI ERô. ELTHE TOINUN PROS EME, EôS ETI SôFRONô haec ipsa verba Rufinus quae Graece interposui sola excerpta et ab ordine suo seiugata quasi confessionem mulieris circumferens et Pontianum flentem per forum ductans vulgo ostendebat, ipsas mulieris litteras illatenus qua dixi legendas praebebat, cetera supra et infra scribta occultabat; turpiora esse quam ut ostenderentur dictitabat: satis esse confessionem mulieris de magia cognosci. quid quaeris? verisimile omnibus visum; quae purgandi mei gratia scripta erant, eadem mihi immanem invidiam apud imperitos concivere. turbabat impurus hic in medio foro bacchabundus, epistulam saepe aperiens proquiritabat: «Apuleius magus; dicit ipsa quae sentit et patitur; quid vultis amplius?» nemo erat qui pro me ferret ac sic responderet: «totam sodes epistulam cedo: sine omnia inspiciam, [a] principio ad finem perlegam. multa sunt, quae sola prolata calumniae possint videri obnoxia. cuiavis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae simulationis causa dicta sunt adseverantis pronuntiatione quam exprobrantis legantur». haec et id genus ea quam merito tunc dici potuerunt; ipse ordo epistulae ostendat.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License