Lucius Apuleius
Apologia

-85-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-85-

 

Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia? hocusque a vobis miserum istum puerum depravatum, ut matris suae epistulas quas putat amatorias pro tribunali proconsulari recitet apud virum sanctissimum Claudium Maximum, ante has imperatoris Pii statuas filius matri suae pudenda exprobret stupra et amores obiectet? quis tam est mitis quin exacerbescat? tune, ultime, parentis tuae animum in istis scrutaris, oculos observas, suspiritus numeras, adfectiones exploras, tabulas intercipis, amorem revincis? tune, quid in cubiculo agat, perquiris, ne mater tua non dico amatrix, sed ne omnino femina aestimetur. nihilne tu in ea cogitas nisi unam parentis religionem? o infelix uterum tuum, Pudentilla, o sterilitas liberis potior, o infausti decem menses, o ingrati XIIII anni viduitatis! vipera, ut audio, exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur: at enim tibi a filio iam adulto acerbiores morsus viventi et videnti offeruntur. silentium tuum laniatur, pudor tuus carpitur, pectus tuum foditur, viscera intima protrahuntur. hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam vitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias? hiscine te patruus disciplinis erudivit, ut, si compertum habeas filios tibi similes futuros, non audeas ducere uxorem? est ille poetae versus non ignotus: «odi puerulos praecoqui sapientia», sed enim malitia praecoqui puerum quis non aversetur atque oderit, cum videat velut monstrum quoddam prius robustum scelere quam tempore, ante nocentem quam potentem, viridi pueritia, cana malitia? vel potius hoc magis noxium, quod cum venia perniciosus est et nondum poenae, iam iniuriae sufficit -- iniuriae dico? immo enim sceleri adversum parentem nefando, immani, impetibili.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License