Lucius Apuleius
Apologia

-88-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-88-

 

Quippe ita placuerat, in suburbana villa potius ut coniungeremur, ne cives denuo ad sportulas convolarent, cum haud pridem Pudentilla de suo quinquaginta milia nummum [in] populum expunxisset ea die, qua Pontianus uxorem duxit et hic puerulus toga est involutus, praeterea, ut conviviis multis ac molestiis supersederemus, quae ferme ex more novis maritis obeunda sunt.
 
Habes, Aemiliane, causam totam, cur tabulae nubtiales inter me ac Pudentillam non in oppido sint, sed in villa suburbana consignatae: ne quinquaginta milia nummum denuo profundenda essent nec tecum aut apud te cenandum. estne causa idonea? miror tamen, quod tu a villa tantopere abhorreas, qui plerumque rure versere. lex quidem Iulia de maritandis ordinibus nusquam sui ad hunc modum interdicit: «uxorem in villa ne ducito»; immo si verum velis, uxor ad prolem multo auspicatius in villa quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice. mater futura in ipso materno sinu nubat, in segete adulta, super fecundam glebam, vel enim sub ulmo marita cubet, in ipso gremio terrae matris, inter suboles herbarum et propagines vitium et arborum germina. ibi et ille celeberrimus in comoediis versus de proximo congruit:

PAIDôN EP' AROTô GNêSIôN EPI SPORA.

Romanorum etiam maioribus Quintis et Serranis et multis aliis similibus non modo uxores, verum etiam consulatus et dictaturae in agris offerebantur. cohibeam me in tam prolixo loco, ne tibi gratum faciam, si villam laudavero.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License