Lucius Apuleius
Apologia

-89-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-89-

 

De aetate vero Pudentillae, de qua post ista satis confidenter mentitus es, ut etiam sexaginta annos natam diceres nubsisse, de ea tibi paucis respondebo: nam [non] necesse est in re tam perspicua pluribus disputare.
 Pater eius natam sibi filiam more ceterorum professus est. tabulae eius partim tabulario publico partim domo adservantur, quae iam tibi ob os obiciuntur. porrige tu Aemiliano tabulas istas: linum consideret, signa quae impressa sunt recognoscat, consules legat, annos computet, quos sexaginta mulieri adsignabat. probet quinque et quinquaginta: lustro mentitus sit. parum hoc est, liberalius agam, -- nam et ipse Pudentillae multos annos largitus est, redonabo igitur vicissim decem annos -- Mezentius cum Ulixe erravit: quinquaginta saltem annorum mulierem ostendat. quid multis? ut cum quadruplatore agam, bis duplum quinquennium faciam, viginti annos semel detraham. iube, Maxime, consules computari: nisi fallor, invenies nunc Pudentillae haud multo amplius quadragensimum annum aetatis ire. o falsum audax et nimium, o mendacium viginti annorum exilio puniendum. dimidio tanta, Aemiliane, mentiris, falsa audes sesquealtera. si triginta annos pro decem dixisses, posses videri computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos adgessisse. cum vero quadraginta, quae facilius ceteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potest digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus binos cuiusque anni consules numerasti.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License