Lucius Apuleius
Apologia

-91-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-91-

 

Vide quaeso, Maxime, quem tumultum suscitarint, quoniam ego paucos magorum nominatim percensui. quid faciam tam rudibus, tam barbaris? doceam rursum haec et multo plura alia nomina in bybliothecis publicis apud clarissimos scriptores me legisse an disputem longe aliud esse notitiam nominum, aliud artis eiusdem communionem nec debere doctrinae instrumentum et eruditionis memoriam pro confessione criminis haberi an, quod multo praestabilius est, tua doctrina, Claudi Maxime, tuaque perfecta eruditione fretus contemnam stultis et impolitis ad haec respondere? ita potius faciam: quid illi existiment, nauci non putabo; quod institui pergam disputare: nullam mihi causam fuisse Pudentillam veneficiis ad nuptias prolectandi. Formam mulieris et aetatem ipsi ultro improbaverunt idque mihi vitio dederunt, talem uxorem causa avaritiae concupisse atque adeo primo dotem in congressu grandem et uberem rapuisse. ad haec, Maxime, longa oratione fatigare te non est consilium; nihil verbis opus est, cum multo disertius ipsae tabulae loquantur, in quibus omnia contra, quam isti ex sua rapacitate de me quoque coniectaverunt, facta impraesentiarum et provisa in posterum deprehendis: iam primum mulieris locupletissimae modicam dotem neque eam datam, sed tantum modo [creditam], praeter haec ea condicione factam coniunctionem, nullis ex me susceptis liberis [si] vita demigrasset, uti dos omnis apud filios eius Pontianum et Pudentem maneret, sin vero uno unave superstite diem suum obisset, uti tum dividua pars dotis posteriori filio, reliqua prioribus cederet.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License