Lucius Apuleius
Apologia

-92-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-92-

 

Haec, ut dico, tabulis ipsis docebo. fors fuat an ne sic quidem credat Aemilianus sola trecenta milia nummum scripta eorumque repetitionem filiis Pudentillae pacto datam. cape sis ipse tu manibus tuis tabulas istas, da impulsori tuo Rufino: legat, pudeat illum tumidi animi sui et ambitiosae mendicitatis; quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotavit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque divitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem. quamquam quis omnium vel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier vidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere volens longa dote et molli condicione invitasset iuvenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum? virgo formosa etsi sit oppido pauper, tamen abunde dotata est; affert quippe ad maritum novum animi indolem, pulchritudinis gratiam, floris rudimentum. ipsa virginitatis commendatio iure meritoque omnibus maritis acceptissima est; nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere: sola virginitas cum semel accepta est, reddi nequitur, sola apud maritum ex rebus dotalibus remanet. vidua autem qualis nuptiis venit, talis divortio digreditur; nihil affert inreposcibile, sed venit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae velis minime docilis, non minus suspectans novam domum quam ipsa iam ob unum divortium suspectanda, sive illa morte amisit maritum, ut scaevi ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramvis habes culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret. ob haec et alia viduae dote aucta procos sollicitant. quod Pudentilla quoque in alio marito fecisset, si philosophum spernentem dotis non reperisset.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License