Lucius Apuleius
Apologia

-93-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-93-

 

Age vero, si avaritiae causa mulierem concupissem, quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam mulierem solus possiderem? fuitne hoc praedonis? quod vos fingitis. ego vero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, favisor non modo nova odia non servi, sed vetera quoque funditus extirpavi. suasi uxori meae, cuius, ut isti aiunt, iam universas opes transuoraram, suasi, inquam, ac denique persuasi, ut filiis pecuniam suam reposcentibus, de qua supra dixeram, ut eam pecuniam sine mora redderet in praedis vili aestimatis et quanto ipsi volebant, praeterea ex re familiari sua fructuosissimos agros et grandem domum opulente ornatam magnamque vim tritici et ordei et vini et olivi ceterorumque fructuum, servos quoque haud minus CCCC, pecora amplius neque pauca neque abiecti pretii donaret, ut eos et ex ea parte quam tribuisset securos haberet et ad cetera hereditatis bona spe invitaret. haec ergo ab invita Pudentilla -- patietur enim me, uti res fuit, ita dicere -- aegre extudi, ingentibus precibus invitae et iratae extorsi, matrem filiis reconciliavi, privignos meos primo hoc vitrici beneficio grandi pecunia auxi.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License