Lucius Apuleius
Apologia

-95-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-95-

 

Non sum nescius debuisse me post istas Aviti litteras perorare. quem enim laudatorem locupletiorem, quem testem vitae meae sanctiorem producam, quem denique advocatum facundiorem? multos in vita mea Romani nominis disertos viros sedulo cognovi, sed sum aeque neminem ammiratus. nemo est hodie, quantum mea opinio fert, alicuius in eloquentia laudis et spei, quin Avitus esse longe malit, si cum eo se remota invidia velit conferre; quippe omnes fandi virtutes paene diversae in illo viro congruunt. quamcumque orationem struxerit Avitus, ita illa erit undique sui perfecte absoluta, ut in illa neque Cato gravitatem requirat neque Laelius lenitatem nec Gracchus impetum nec Caesar calorem nec Hortensius distributionem nec Calvus argutias nec parsimoniam Salustius nec opulentiam Cicero: prorsus, inquam, ne omnis persequar, si Avitum audias, neque additum quicquam velis neque detractum neque autem aliquid commutatum.
 Video, Maxime, quam benigne audias, quae in amico tuo Avito recognosces. tua me comitas, ut vel pauca dicerem de eo, invitavit. at non usque adeo tuae benivolentiae indulgebo, ut mihi permittam iam propemodum fesso in causa prorsus ad finem inclinata de egregiis virtutibus eius nunc demum incipere, quin potius eas integris viribus et tempori libero servem.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License