Lucius Apuleius
Apologia

-97-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-97-

 

Audistine vocabula, quae mihi Pontianus frater tuus tribuerat me parentem suum, me dominum, me magistrum cum saepe alias, tum in extremo tempore vitae vocans, postquam * * * ; tuas quoque paris epistolas promerem, si vel exiguam moram tanti putarem. potius testamentum illud recens tui fratris quamquam inperfectum tamen proferri cuperem, in quo mei officiosissime et honestissime meminit. quod tamen testamentum Rufinus neque comparari neque perfici passus est pudore perditae hereditatis, quam [praemium] paucorum mensium, quibus socer Pontiani fuit, magno quidem pretio noctium computarat. praeterea nescio quos Chaldaeos consuluerat, quo lucro filiam collocaret, qui, ut audio, utinam illud non vere respondissent, primum eius maritum in paucis mensibus moriturum; cetera enim de hereditate, ut adsolent, ad consulentis votum confinxerunt. verum, ut dii voluere, quasi caeca bestia in cassum hiavit. Pontianus enim filiam Rufini male compertam non modo heredem non reliquit, sed ne honesto quidem legato impertivit, quippe qui ei ad ignominiam lintea adscribi ducentorum fere denariorum iusserit, ut intellegeretur iratus potius aestimasse eam quam oblitus praeterisse. scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut vides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admovet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License