Lucius Apuleius
Apologia

-100-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-100-

 

Cedo tu testamentum iam inimico filio a matre factum me, quem isti praedonem dicunt, verba singula cum precibus praeeunte rumpi tabulas istas iube, Maxime: invenies filium heredem, mihi vero tenue nescio quid honoris gratia legatum, ne, si quid ei humanitus attigisset, nomen maritus in uxoris tabulis non haberem. cape ista ut matris tuae testamentum, vere hoc quidem inofficiosum; quidni? in quo obsequentissimum maritum exheredavit, inimicissimum filium scribsit heredem, immo enimvero non filium, sed Aemiliani spes et Rufini nuptias, set temulentum illud collegium, parasitos tuos. accipe, inquam, filiorum optime, et positis paulisper epistulis amatoriis matris lege potius testamentum: si quid quasi insana scripsit, hic reperies et quidem mox a principio: «Sicinius Pudens filius meus mihi heres esto». fateor, qui hoc legerit insanum putabit. hicine filius heres, qui te in ipso fratris sui funere advocata perditissimorum iuvenum manu voluit excludere e domo quam ipsa donaveras, qui te sibi a fratre coheredem relictam graviter et acerbe tulit, qui confestim te cum tuo luctu et maerore deseruit et ad Rufinum et Aemilianum de sinu tuo aufugit, qui tibi plurimas postea contumelias dixit coram et adiuvante patruo fecit, qui nomen tuum pro tribunalibus ventilavit, qui pudorem tuum tuismet litteris conatus est publice dedecorare, qui maritum tuum, quem elegeras, quem, ut ipse obiciebat, efflictim amabas, capitis accusavit? aperi quaeso, bone puer, aperi testamentum: facilius insaniam matris sic probabis.
 Quid abnuis, quid recusas, postquam sollicitudinem de hereditate materna reppulisti?


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License