Lucius Apuleius
Apologia

-103-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-103-

 

Quin igitur addis; «reum magistrum, reum vitricum, reum deprecatorem»? sed quid deinde? «plurimorum maleficiorum et manifestissimorum». cedo unum de plurimis, cedo dubium vel saltem obscurum de manifestissimis. ceterum ad haec, quae obiecistis, numera an binis verbis respondeam. «dentes splendidas»: ignosce munditiis. «specula inspicis»: debet philosophus. «versus facis»: licet fieri. «pisces exploras»: Aristoteles docet. «lignum consecras»: Plato suadet. «uxorem ducis»: leges iubent. «prior natu ista est»: solet fieri. «lucrum sectatus es»: dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege. quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutavi, si me in omnibus non modo criminibus, verum etiam maledictis procul a culpa [philosophiae] tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui: si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam revereri quam potestatem vereri, quod minus grave et verendum mihi arbitror ac proconsule damnari quam si a tam bono tamque emendato viro improber.

Dixi.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License