Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Apuleius
De deo Socratis

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

-10-

 

Quod ne vobis videar poetico ritu incredibilia confingere, dabo primum exemplum huius libratae medietatis: neque enim procul ab hac corporis subtilitate nubes concretas videmus; quae si usque adeo leves forent ut ea quae omnino carent pondere, numquam infra iuga, ut saepenumero animadvertimus, gravatae caput editi montis ceu quibusdam curvis torquibus coronarent. Porro si suapte natura spissae tam graves forent ut nulla illas vegetioris levitatis admixtio subleverat, profecto non secus quam plumbi robus et lapis suopte nisu caducae terris inliderentur. Nunc enimvero pendulae et mobiles huc atque illuc vice navium in aeris pelago ventis gubernantur, paululum inmutantes proximitate et longinquitate. Quippe si aliquo umore fecundae sunt, veluti ad fetum edendum deorsus degrassantur. Atque ideo umectiores humilius meant aliquo[nis] agmine, tractu segniores, sudis vero sublimior cursus est, cum lanarum velleribus similes aguntur, cano agmine, volatu pernicione. Nonne audis, quid super tonitru Lucretius facundissime disserat? principio tonitru quatiuntur caerula caeli propterea quia concurrunt sublime volantes aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.

 




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License