Lucius Apuleius
De deo Socratis

-19-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-19-

 

Quod autem incepta Socratis quaepiam daemon ille ferme prohibitum ibat, numquam adhortatum, quodam modo ratio praedicta est. Enim Socrates, utpote vir adprime perfectus, ex sese ad omnia congruentia sibi officia promptus, nullo adhortatore umquam indigebat, at vero prohibitore nonnumquam, si quibus forte conatibus eius periculum suberat, ut monitus praecaveret, omitteret coepta inpraesentiarum, quae tutius vel postea capesseret vel alia via adoriretur. In huiuscemodi rebus (dixit) vocem quampiam divinitus exortam dicebat audire ita enim apud Platonem, ne quisquam arbitretur omina eum vulgo loquentium captitasse. Quippe etiam semotis arbitris uno cum Phaedro extra pomerium sub quodam arboris opaco umbraculo signum illud adnuntium sensit, ne prius transcendet Ilissi amnis modicum fluentum, quam increpitum indignatum Amorem recinendo placasset. Cum praeterea, si omina observitaret, aliquando eorum nonnulla etiam hortamenta haberet, ut videmus plerisque usu evenire, qui nimia ominum superstitione non suopte corde sed alterius verbo reguntur ac per angiporta reptantes consilia ex alienis vocibus conligunt et, ut ita dixerim, non animo sed auribus cogitant.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License