Lucius Apuleius
De deo Socratis

-21-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-21-

 

Potius non quoque Socratis exemplo et commemoratione erigimur ac nos secundo studio philosophiae [pari similitudini numinum caventes permittimus? De quo quidem nescio qua ratione detrahimur. Et nihil aeque miror quam, cum omnes et cupiant optime vivere et sciant non alia re quam animo vivi nec fieri posse quin, ut optime vivas, animus colendus sit, tamen animum suum non colant. At si quis velit acriter cernere, oculi curandi sunt, quibus cernitur; si velis perniciter currere, pedes curandi sunt, quibus curritur; itidem si pugillare valde velis, brachia vegetanda sunt, quibus pugillatur. Similiter in omnibus ceteris membris sua cuique cura pro studio est. Quod cum omnes facile perspiciant, nequeo satis mecum reputare et proinde, ut res est, admirari cur non etiam animum suum ratione excolant. Quae quidem ratio vivendi omnibus aeque necessaria est, non ratio pingendi nec ratio psallendi, quas quivis bonus vir sine ulla animi vituperatione, sine turpitudine, sine rubore contempserit. Nescio ut Ismenias tibiis canere, sed non pudet me tibicinem non esse; nescio ut Apelles coloribus pingere, sed non pudet me non esse significem; itidem in ceteris artibus, ne omnis persequar, licet tibi nescire nec pudeat.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License