Lucius Apuleius
De mundo

Praefatio

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Praefatio

 

Consideranti mihi et diligentius intuenti, et saepe alias, Faustine fili? virtutis indagatrix expultrixque vitiorum, divinarum particeps rerum philosophia videbatur, et nunc maxime, cum naturae interpretationem et remotarum ab oculis rerum investigationem sibi vindicet. Nam cum ceteri magnitudine rei territi, eiusmodi laborem arduum et profundum existimarent, sola philosophia suum non despexit ingenium, nec indignam se existimavit, cui divinarum et humanarum rerum disceptatio deferatur; sed concinere (addicere) tam bonas artes et eiusmodi operam cum ingenuitate professionis suae credidit, et congruere istius modi curam talibus studiis et moribus. Nam cum mundum homines eiusque penetralia corpore adire non possent, ut terreno domicilio relicto illas regiones inspicerent, philosophiam ducem nancti eiusque inventis inbuti, animo peregrinari ausi sunt per caeli plagas, his itineribus quae exploratione acuminis sui pervia sapientiae solis cogitationibus viderant, ut, cum ipsius intervalli condicione a mundi vicinia natura nos secretos esse voluisset, inmensitati tamen eius volucrique curriculo cogitationum nostrarum nos pernicitas intimaret; facillimeque ea, de quibus origo eius est, anima divinis suis oculis aspexit, agnovit, aliis etiam eius scientiam tradidit, veluti prophetae quidam deorum maiestate conpleti effantur ceteris, quae divini beneficio soli vident. Quare et eos, qui unius loci ingenia nobis qualitatesque describunt, aut moenia urbis aut alicuius amnis fluenta aut amoenitates et magnitudines montium, alia multa descripta ab aliis, plerique studiose legunt: Nysae iuga et penetralia Corcyci, et Olympi sacra, et Ossae ardua, alia huiuscemodi sola dumtaxat et singula extollunt. Quorum me miseret, cum tanto opere nec magnis et oppido paucis inexplebili admiratione capiuntur. Hoc illis evenire adeo non est mirabile, cum nihil maius suspexerint neque ad aliquid intenderint, quod maiore diligentia contemplandum esset. Ceterum si terrarum orbem omnemque mundum contemplari pariter aliquando potuissent, minus exiguas eius et singulas partes dignas laudibus credidissent, quibus esset universitas conprehensa. Quare nos Aristotelen prudentissimum et doctissimum philosophorum et Theophrastum auctorem secuti, quantum possumus cogitatione contingere, dicemus de omni hac caelesti ratione, naturasque et officia conplexi et cur et quemadmodum moveantur explicabimus.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License