Lucius Apuleius
De mundo

-11-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-11-

 

Nunc nomina exsequemur regionesque ventorum. Euros oriens, boreas septemtrio, occidens Zephyros, austros medius dies mittit. Hos quattuor ventos alii plures interfluant. Nam quamvis eurus sit ventus orientis, idem tamen aparctias accipit nomen, cum eum oriens aestivus effundit; apeliotes autem vocatur, cum aequidianis exortibus procreatur; eurus est, quando hiemalis ortus portis emittitur. Zephyrus vero, quem Romana lingua favonium novit, hic cum de aestivis occiduis partibus surgit, iapygis nomine cieri solet; at ille qui propior est aequinoctiali plagae ... (notus) et quia, qui VII stellarum regione generatur, et huic vicinus est aparctias; hic (propior est) ... ad diem medium. Thrascias et argestes: sunt indidem flantes. Austrorum in nominibus illa est observata diversitas; namque cum de abscondito polo flatus adveniunt, notus est, euronotus ille qui inter notum atque eurum medius effringit, ex alio latere libonotus e duobus unum facit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License