Lucius Apuleius
De mundo

-12-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-12-

 

Excursores venti habentur, qui directo spiritu proflant;flabris reciprocis caecias putatur esse. Et quidam hiemales habentur, ut noti; etesiae frequentiores sunt aestate, animis septemtrionis ac zephyri temperatis. Veris ornithiae venti appellantur, aquilonum genus ex aere prosati, minore nisu, nec iugi perseverantia spiritus perferentes. At enim procellosus flatus cataegis dicitur, quem praefractum possumus dicere, ventus qui, de superiore caeli parte submissus, inferiora repentinis inpulsibus quatiat. Turbo autem dicitur, qui repentinis flabris prosilit atque universa perturbat. Vertex ille est vel, uti dicitur, pinea, cum torquetur humus arida et ab infimo erigitur ad summum. Anaphysemata Graeci vocant eos spiritus, qui de fundo vel hiatibus terrae explosi ad superna minari solent. Hi cum maiore vi torti sunt, fit procella terrestris; a Graecis prester nomen accepit. Sed cum tormentum illud ire pergit densasque et tumidas nubes prae se agit coactasque collidit, fit sonitus et intonat caelum, non secus ac si commotum ventis mare cum ingenti fragore undas litoribus inpingat.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License