Lucius Apuleius
De mundo

-16-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-16-

 

Atque, ut breviter conprehendam cuncta generis eiusdem, eorum, quae eiusmodi praestigias humanis inferunt oculis, alia sunt quae speciem tantum spectaculi pariunt, alia quae nihil ab eo quod ostenderint mentiuntur. Fallunt imaginen irides et arcus et talia; vere videntur cometae, fulgores et similia pleraque. Irin, vulgo arcum, esse aiunt, quando imago solis vel imago lunae umidam et cavam nubem densamque ad instar speculi colorat et medietatem orbis eius secat. Rhabdos autem generis eiusdem ad virgae rigorem perlongum colorata nubecula dicitur. Alysis est catena quaedam luminis clarioris, per solis ambitum in se revertens. Hanc et irida illud interest, quod iris multicolora est et semicirculo figurata proculque a sole atque luna, catena clarior est, astrumque ambit orbe incolumi, corona non discolora. Selas autem Graeci vocant incensi aeris lucem; horum pleraque iaculari credas (alia labi), stare alia. Iaculatio igitur tunc fieri putatur, cum aeris meatu atque inpulsu generatus ignis celeritate sua adlabitur cursumque rapidae festinationis ostendit. Stativa lux est, quam sterigmon illi vocant, sine cursu iugis et prolixa lux, stellaeque fluor et ignitus liquor, qui, cum latius panditur, cometes vocatur. Sed plerumque luces istae repentino ortae statim occidunt; aliae autem, ut se ostenderint, aliquantisper manent. Et sunt multa eiusmodi imaginum genera, quas Graeci faces et docidas et pithos et bothynos ad eorum similitudines, unde dicta sunt, nominant; et quaedam vespertina vel matutina sunt notiora; perrara de septemtrione vel meridie videas; nihil horum quippe loci vel temporis in nascendo fidem potuit obtinere.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License