Lucius Apuleius
De mundo

-21-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-21-

 

Sic totius mundi substantiam, initiorum inter se inparium conventu, pari nec discordante consensu, natura veluti musicam temperavit; namque uvidis arida et glacialibus flammida, velocibus pigra, directis obliqua confudit unumque ex omnibus et ex uno omnia, iuxta Heraclitum, constituit. Terramque et mare et caelum solis orbe et lunae globo ceterisque orientium et conditorum siderum facibus oravit, una illa potestate mixta, quam quidem cunctis constat inplicatam, dum inconfusa, dum libera elementorum substantia, ignis, aquae, aeris, terrae, ex quibus huius sphaerae convexa et disparibus qualitatibus naturae conflata, adacta est fateri concordiam, et ex ea salutem operi machinata. Principiorum igitur consensus sibi concordiam peperit, perseverantiam vero amicitiae inter se elementis dedit specierum ipsarum aequa partitio, et dum in nullo alia ab alia vincitur, modo vel potesate. Aequalis quippe omnium diversitas, gravissimorum, levissimorum, ferventium, frigidorum, docente ratione naturae, diversis licet rebus, aequalitatem deferre concordiam, concordiam omni parentis mundi amoenitatem aeternitatemque repperisse.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License