Lucius Apuleius
De mundo

-25-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-25-

 

Nec ambigitur eum praestantem ac sublimem sedem tenere et poetarum laudibus nomen eius consulum ac regum nuncupationibus praedicari et in arduis arcibus habere solium consecratum. Denique propiores quosque de potestate evis amplius trahere: corpora illa caelestia, quanto finitima sunt ei, tanto amplius de deo capere; multo minus, quae ab illis sunt secunda, et ad haec usque terrena pro intervallorum modo indulgentiarum dei ad nos usque beneficia pervenire. Sed cum credamus deum per omnia permeare et ad nos et (ad) ultra potestatem sui numinis tendere, quantum abest vel inminet, tantum existimandum est eum amplius minusuae rebus utilitatis dare. Qua re rectius est atque honestius sic arbitrari: summam illam potestatem, sacratam caeli penetralibus, et illis qui longissime separentur, et proximis, una et eadem ratione et per se et per alios opem salutis adferre, nec penetrantem atque adeuntem specialiter singula nec indecore adtrectantem comminus cuncta. Talis quippe humilitas deiecti et minus sublimis officii, ne cum homine quidem convenit, qui sit vel paululum conscientiae celsioris. Militiae principes et curiae proceres et urbium ac domorum rectores dico numquam commissuros esse, ut id suis manibus factum velint, quod sit curae levioris fuscioris quodque possint nihilo sequius facere dominorum imperia ministeria servulorum. Exemplo quale sit istud intellege.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License