Lucius Apuleius
De mundo

-27-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-27-

 

Igitur regnum illud ita conponi oportet cum mundi aula, ut inter se conparantur summus atque exsuperantissimus divum et homo ignavus et pessimus. Quod si cui viro vel cuilibet regi indecorum est per semetipsum procurare omnia quae perficere vult, multo magis deo inconveniens erit. Quare sic putandum est eum maxime dignitatem maiestatemque retinere, si ipse in solio residat altissimo, eas autem potestates per omnes partes mundi orbisque dispendat, quae sint penes solem ac lunam cunctumque caelum; horum enim cura salutem terrenorum omnium gubernari. Nec multis opus est nec partitis hominum conservitiis, quibus propter ignaviam adpositum est pluribus indigere. An non eiusmodi conpendio machinatores fabricarum astutia unius conversionis multa et varia pariter administrant? En! etiam illi, qui in ligneolis hominum figuris gestus movent, quando filum membri, quod agitari volent, traxerint, torquebitur cervix, nutabit caput, oculi vibrabunt, manus ad ministerium praesto erunt nec invenuste totus videbitur vivere. Haud secus etiam caelestis potestas, cum initium sciente et salutifera opera moverit, ab imo ad secundum et deinceps ad proximum et usque ad supremum adtactu continuo vim suae maiestatis insinuat, aliud alio commovetur motusque unius alteri movendi se originem tradit. Mundo equidem consentiunt, non una, sed diversa via et plerumque contraria.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License