Lucius Apuleius
De mundo

-29-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-29-

 

Sic natura mundi est constituta. Nam cum omne caelum ,simplici circumactu volvatur nocte diunque distinctum, diversis mensurarum aequalitatibus separatum, quamvis una omnia sphaera concluserit, incrementis tamen globi sui, decisione luminis menstrua tempora luna significat et caeli spatium sol annua reversione conlustrat eiusque comites amoenus Lucifer et comis Cyllenius. Stella etenim Pyrois, Mavortium sidus, circuli sui biennio conficit spatia; Iovis clarum fulgagensque sexies eadem multiplicat cursibus suis tempora, quae Saturnus sublimior XXX spatiis annorum circumerrat. Verum inter haec una mundi conversio unusque reversionis est orbis et unus concentus atque unus stellarum chorus ex diversis occasibus ortibusque. Hoc ornamentum et velut monile kosmos rectissime Graeca lingua significat. At enim ut in choris, cum dux (carmini) hymno praecinit, concinentium vulgus virorum et feminarum, mixtis gravibus et acutis clamoribus, unam harmoniam resonant, sic divina mens mundanas varietates ad instar unius concentionis relevat. Nam cum caelum confixum vaporatis et radiantibus stellis inerranti cursu feratur et reciprocis itineribus astra consurgant, sol quidem omnituens ortu suo diem pandit, occasu noctem reducit conditusque vel relatus per plagas mundi IV temporum vices mutat. Hinc tempestivi imbres et spiritus haud infecundi, hinc alimenta roris et cetera, quae accidere deus his mundi mediis partibus voluit. His adpositi sunt torrentium cursus et tumores undarum emicationesque silvarum, frugalis maturitas, fetus animalium, educationes etiam atque obitu singulorum.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License