IntraText Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Nec tamen hoc vel illi ad moliendum vel nobis ad intelligendum obest. De inferiore licet imagine capiamus exempla. Anima in homine non videtur et tamen fateantur omnes necesse est huius opera omnia quae per hominem praeclara fiunt provenire nec ipsius animae qualitatem ac figuram oculis occurrere, sed momentis ab ea gestarum rerum intellegi, qualis et quanta sit. Omne quippe humanae vitae praesidium ingenio eius est paratum: cultus agrorum ususque frugum, artificum sollertia, proventus artium, commoditates vitae humanae. Quid de legibus dicam, quae ad mansuefaciendos homines inventae sunt? quid de civilibus institutis ac moribus, qui nunc populorum otiosis conventibus frequentantur, et asperitate bellorum pacata, mitigantur quiete? Nisi forte tam iniustus rerum aestimator potest esse, qui haec eadem de deo neget, quem videat esse viribus exsuperantissimis, augustissima specie, inmortalis aevi, genitorem virtutum ipsamque virtutem. Unde nihil mirum est, si mortales oculi non capiunt eius adspectum, quando divinorum operum vestigiis sit perspicuus atque manifestus.