Lucius Apuleius
Florida

-11-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-11-

 

Patitur enim, quod qui herediolum sterile et agrum scruposum, meras rupinas et senticeta miseri colunt: quoniam nullus in tesquis suis fructus est nec ullam illic aliam frugem vident, sed infelix lolium et steriles dominantur avenae, suis frugibus indigentes aliena furatum eunt et vicinorum flores decerpunt, scilicet ut eos flores carduis suis misceant; ad eundem modum qui suae virtutis sterilis est . . .

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License