Lucius Apuleius
Apologia

-5-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-5-

 

De eloquentia vero, si qua mihi fuisset, neque mirum neque invidiosum deberet videri, si ab ineunte aevo unis studiis litterarum ex summis viribus deditus omnibus aliis spretis voluptatibus ad hoc aevi haud sciam anne super omnis homines impenso labore diuque noctuque cum despectu et dispendio bonae valetudinis eam quaesissem. sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promovi, potius spero quam praesto. sane quidem, si verum est quod Statium Caecilium in suis poematibus scripsisse dicunt, innocentiam eloquentiam esse, ego vero profiteor ista ratione ac praefero me nemini omnium de eloquentia concessurum. quis enim me hoc quidem pacto eloquentior vivat, quippe qui nihil unquam cogitavi quod eloqui non auderem? eundem me aio facundissimum esse, nam omne peccatum semper nefas habui; eundem disertissimum, quod nullum meum factum vel dictum extet, de quo disserere publice non possim ita, ut iam de vorsibus dissertabo quos a me factos quasi pudendos protulerunt, cum quidem me animadvertisti cum risu illis suscensentem, quod eos absone et indocte pronuntiarent.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License