Lucius Apuleius
Florida

-18-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-18-

 

multitudo ad audiendum convenistis, ut potius gratulari Carthagini debeam, quod tam multos eruditionis amicos habet, quam excusare, quod philosophus non recusaverim dissertare. Nam et pro amplitudine civitatis frequentia collecta et pro magnitudine frequentiae locus delectus est. Praeterea in auditorio hoc genus spectari debet non pavimenti marmoratio nec proscaenii contabulatio nec scaenae columnatio, sed nec culminum eminentia nec lacunarium refulgentia nec sedilium circumferentia, nec quod hic alias mimus halucinatur, comoedus sermocinatur, tragoedus vociferatur, funerepus periclitatur, praestigiator furatur, histrio gesticulatur ceterique omnes ludiones ostentant populo quod cuiusque artis est, sed istis omnibus supersessis nihil amplius spectari debet quam convenientium ratio et dicentis oratio. Quapropter, ut poetae solent hic ibidem varias civitates substituere, ut ille tragicus, qui in theatro dici facit: Liber, qui augusta haec loca Cithaeronis colis, item ille comicus: perparvam partim postulat Plautus loci de vostris magnis atque amoenis moenibus, Athenas quo sine architectis conferat, non secus et mihi liceat nullam longinquam et transmarinam civitatem hic, sed enim ipsius Carthaginis vel curiam vel bybliothecam substituere. Igitur proinde habetote, si curia digna protulero, ut si in ipsa curia me audiatis, si erudita fuerint, ut si in bybliotheca legantur. Quod utinam mihi pro amplitudine auditorii prolixa oratio suppeteret ac non hic maxime clauderet, ubi me facundissimum cuperem. Sed verum verbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum divinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam vel parva querimonia, coniugatione quadam mellis et fellis: ubi uber, ibi tuber. Id ego cum [in] alias, tum etiam nunc inpraesentiarum usu experior. Nam quanto videor plura apud vos habere ad commendationem suffragia, tanto sum ad dicendum nimia reverentia vestri cunctatior, et qui penes extrarios saepenumero promptissime disceptavi, idem nunc penes meos haesito ac - mirum dictu - ipsis illecebris deterreor et stimulis refrenor et incitamentis cohibeor. An non multa mihi apud vos adhortamina suppetunt, quod sum vobis nec lare alienus nec pueritia invisitatus nec magistris peregrinus nec secta incognitus nec voce inauditus nec libris inlectus improbatusve? Ita mihi et patria in concilio Africae, id est vestro, et pueritia apud vos et magistri vos et secta, licet Athenis Atticis confirmata, tamen hic inchoata est, et vox mea utraque lingua iam vestris auribus ante proxumum sexennium probe cognita. quin et libri mei non alia ubique laude carius censentur quam quod iudicio vestro comprobantur. Haec tanta ac totiuga invitamenta communia non minus vos ad audiendum prolectant quam me ad audendum retardant, faciliusque laudes vestras alibi gentium quam apud vos praedicarim: ita apud suos cuique modestia obnoxia est, apud extrarios autem veritas libera. Semper adeo et ubique vos quippe ut parentis ac primos magistros meos celebro mercedemque vobis rependo, non illam, quam Protagora sophista pepigit nec accepit, sed quam Thales sapiens nec pepigit et accepit. Video quid postuletis: utramque narrabo. Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici civis aequaevus - inde ei suppeditata doctrina est -, eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Evathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices vicisset. Igitur Evathlus postquam cuncta illa exorabula iudicantium et decipula adversantium et artificia dicentium versutus alioqui et ingeniatus ad astutiam facile perdidicit, contentus scire quod concupierat, coepit nolle quod pepigerat, sed callide nectendis moris frustrari magistrum diutuleque nec agere velle nec reddere, usque dum Protagoras eum ad iudices provocavit, expositaque condicione, qua docendum receperat, anceps argumentum ambifariam proposuit. «Nam sive ego vicero», inquit, «solvere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu viceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices viceris. Ita, si vincis, in condicionem incidisti; si vinceris, in damnationem.» Quid quaeris? ratio conclusa iudicibus acriter et invincibiliter videbatur. Enimvero Evathlus, utpote tanti veteratoris perfectissimus discipulus, biceps illud argumentum retorsit. Nam «si ita est», inquit, «neutro modo quod petis debeo. Aut enim vinco et iudicio dimittor, aut vincor et pacto absolvor, ex quo non debeo mercedem, si hanc primam causam fuero penes iudices victus. Ita me omni modo liberat, si vincor, condicio, si vinco, sententia.» Nonne vobis videntur haec sophistarum argumenta obversa invicem vice spinarum, quas ventus convolverit, inter se cohaerere, paribus utrimque aculeis, simili penetratione, mutuo vulnere? Atque ideo merces Protagorae tam aspera, tam senticosa versutis et avaris relinquenda est: cui scilicet multo tanta praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse. Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis viris facile praecipuus - enim geometriae penes Graios primus repertor et naturae rerum certissimus explorator et astrorum peritissimus contemplator -maximas res parvis lineis repperit: temporum ambitus, ventorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reverticula, itidem lunae vel nascentis incrementa vel senescentis dispendia vel delinquentis obstiticula. Idem sane iam proclivi senectute divinam rationem de sole commentus est, quam equidem non didici modo, verum etiam experiundo comprobavi, quoties sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur. Id a se recens inventum Thales memoratur edocuisse Mandraytum Prienensem, qui nova et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit quantam vellet mercedem sibi pro tanto documento rependi. «Satis» inquit, «mihi fuerit mercedis», Thales sapiens, «si id quod a me didicisti, cum proferre ad quospiam coeperis, tibi non adsciveris, sed eius inventi me potius quam alium repertorem praedicarisPulchra merces prorsum ac tali viro digna et perpetua; nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persolvetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia vere cognovimus. Hanc ego vobis, mercedem, Carthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud vos adeptus. Ubique enim me vestrae civitatis alumnum fero, ubique vos omnimodis laudibus celebro, vestras disciplinas studiosius percolo, vestras opes gloriosius praedico, vestros etiam deos religiosius veneror. Nunc quoque igitur principium mihi apud vestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Carthaginis indubitabili numine propitius respicit. Eius dei hymnum Graeco et Latino carmine vobis etiam canam [iam] illi a me dedicatum. Sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et vorsa facundia veneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Severus et Iulius Persius, viri et inter se mutuo et vobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et benivolentia paribus, incertum modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores. Quibus cum sit summa concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Carthaginem diligat, atque summis medullitus viribus contendunt ambo, vincitur neuter. Eorum ego sermonem ratus et vobis auditu gratissimum et mihi compositu congruentem et deo dedicatu religiosum, in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari a Persio Graece quae ego pridie in templo Aesculapi disserverim, paulatimque illis Severum adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi. Nam et Persius, quamvis et ipse optime possit, tamen hodie vobis atticissabit.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License