Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER PRIMUS

-13-

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-13-

 

Haec ego ut accepi, sudore frigido miser perfluo, tremore viscera quatior, ut grabattulus etiam succussu meo inquietus super dorsum meum palpitando saltaret. At bona Panthia: «Quin igitur», inquit «soror, hunc primum bacchatim discerpimus vel membris eius destinatis virilia desecamus?» Ad haec Meroe - sic enim reapse nomen eius tunc fabulis Socratis convenire sentiebam -: «Immo» ait «supersit hic saltem qui miselli huius corpus parvo contumulet humo,» et capite Socratis in alterum dimoto latus per iugulum sinistrum capulo tenus gladium totum ei demergit et sanguinis eruptionem utriculo admoto excipit diligenter, ut nulla stilla compareret usquam. Haec ego meis oculis aspexi. Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem immo stridorem incertum per vulnus effunderet et spiritum rebulliret. Quod vulnus, qua maxime patebat, spongia offulciens Panthia: «Heus tu» inquit «spongia, cave in mari nata per fluvium transeas.» His editis abeunt <et una> remoto grabattulo varicus super faciem meam residentes vesicam exonerant, quoad me urinae spurcissimae madore perluerent.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License