Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER PRIMUS

-15-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-15-

 

Et «Heus tu, ubi es?» inquam; «valvas stabuli absolve, antelucio volo ireIanitor pone stabuli ostium humi cubitans etiam nunc semisomnus: «Quid? Tu» inquit «ignoras latronibus infestari vias, qui hoc noctis iter incipis? Nam etsi tu alicuius facinoris tibi conscius scilicet mori cupis, nos cucurbitae caput non habemus ut pro te moriamur«Non longe» inquam «lux abest. Et praeterea quid viatori de summa pauperie latrones auferre possunt? An ignoras, inepte, nudum nec a decem palaestritis despoliari posse?» Ad haec ille marcidus et semisopitus in laterum latus revolutus: «Unde autem» inquit «scio an convectore illo tuo, cum quo sero devorteras, iugulato fugae mandes praesidium?» Illud horae memini me terra dehiscente ima Tartara inque his canem Cerberum prorsus esurientem mei prospexisse. Ac recordabar profecto bonam Meroen non misericordia iugulo meo pepercisse, sed saevitia cruci me reservasse.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License