Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER PRIMUS

-17-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-17-

 

Et ecce in ipso momento ianitor introrumpit exserte clamitans: «Ubi es tu qui alta nocte festinabas et nunc stertis involutusAd haec nescio an casu nostro an illius absono clamore experrectus Socrates exsurgit prior et «Non» inquit «inmerito stabularios hos omnes hospites detestantur. Nam iste curiosus dum inportune irrumpitcredo studio rapiendi aliquid — clamore vasto marcidum alioquin me altissimo somno excussitEmergo laetus atque alacer insperato gaudio perfusus et: «Ecce, ianitor fidelissime, comes [et pater meus] et frater meus, quem nocte ebrius occisum a me calumniabaris», et cum dicto Socraten deosculabar amplexus. At ille, odore alioquin spurcissimi humoris percussus quo me Lamiae illae infecerant, vehementer aspernatur: «Apage te» inquit «fetorem extremae latrinae», et causas coepit huius odoris comiter inquirere. At ego miser adficto ex tempore absurdo ioco in alium sermonem intentionem eius denuo derivo et iniecta dextra: «Quin imus» inquam «et itineris matutini gratiam capimusSumo sarcinulam et pretio mansionis stabulario persoluto capessimus viam.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License