Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER PRIMUS

-18-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-18-

 

Aliquantum processeramus, et iam iubaris exortu cuncta conlustrantur. Et ego curiose sedulo arbitrabar iugulum comitis, qua parte gladium delapsum videram, et medum: «Vesaneaio «qui poculis et vino sepultus extrema somniasti. Ecce Socrates integer sanus incolumis. Ubi vulnus? Spongia <ubi>? Ubi postremo cicatrix tam alta, tam recens?» Et ad illum: «Non» inquam «immerito medici fidi cibo et crapula distentos saeva et gravia somniare autumant: mihi denique, quod poculis vesperi minus temperavi, nox acerba diras et truces imagines optulit, ut adhuc me credam cruore humano aspersum atque impiatumAd haec ille subridens: «At tu» inquit «non sanguine sed loto perfusus es. Verum tamen et ipse per somnium iugulari visus sum mihi, nam et iugulum istum dolui et cor ipsum mihi avelli putavi, et nunc etiam spiritu deficior et genua quatior et gradu titubo et aliquid cibatus refovendo spiritu desidero.» «En» inquam «paratum tibi adest ientaculum», et cum dicto manticam meam humero exuo, caseum cum pane propere ei porrigo, et «Iuxta platanum istam residamus» aio.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License