Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SECUNDUS

-10-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-10-

 

Nec diutius quivi tantum cruciatum voluptatis eximiae sustinere, sed pronus in eam, qua fine summum cacumen capillus ascendit, mellitissimum illum savium impressi. Tum illa cervicem intorsit et ad me conversa limis et morsicantibus oculis: «Heus ut, scolasticeait «dulce et amarum gustulum carpis. Cave ne nimia mellis dulcedinem diutinam bilis amaritudinem contrahas.» «Quid istic» inquam «est, mea festivitas, cum sim paratus vel uno saviolo interim recreatus super istum ignem porrectus assari» et cum dicto artius eam complexus coepi saviari. Iamque aemula libidine in amoris parilitatem congermanescenti mecum, iam patentis oris inhalatu cinnameo et occursantis linguae inlisu nectareo prona cupidine adlibescenti: «Pereo», inquam «immo iam dudum perii, nisi tu propitiaris». Ad haec illa rursum me deosculato: «Bono animo esto,» inquit «nam ego tibi mutua voluntate mancipata sum, nec voluptas nostra differetur ulterius, sed prima face cubiculum tuum adero. Abi ergo ac te compara, tota enim nocte tecum fortiter et ex animo proeliabor.»


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License