Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SECUNDUS

-23-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-23-

 

His cognitis animum meum conmasculo et ilico accedens praeconem: «Clamare» inquam «iam deisne. Adest custos paratus, cedo praemium.» «Mille» inquit «nummum deponentur tibi. Sed heus iuvenis, cave diligenter principum civitatis filii cadaver a malis Harpyiis probe custodias.» «Ineptias» inquam «mihi narras et nugas meras. Vides hominem ferreum et insomnem, certe perspicaciorem ipso Lynceo vel Argo et oculeum totum.» Vix finieram, et ilico me perducit ad domum quampiam, cuius ipsis foribus obseptis per quandam brevem posticulam intro vocat me et conclave quoddam obseratis luminibus umbrosum <intrans> demonstrat matronam flebilem fusca veste contectam, quam propter adsistens: «Hic» inquit «auctoratus ad custodiam mariti tui fidenter accessit.» At illa crinibus antependulis hinc inde dimotis etiam in maerore luculentam proferens faciem meque respectans: «Vide oro» inquit «quam expergite munus obeas.» «Sine cura sis», inquam «modo corollarium idoneum compara

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License