Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER SECUNDUS

-29-

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

-29-

 

Immitto me turbae socium et pone ipsum lectulum editiorem quendam lapidem insistens cuncta curiosis oculis arbitrabar. Iam tumore pectus extolli, iam salebris vena pulsari, iam spiritu corpus impleri; et adsurgit cadaver et profatur adulescens: «Quid, oro, me post Lethea pocula iam Stygiis paludibus innatantem ad momentariae vitae reducitis officia? Desine iam, precor, desine ac me in meam quietem permitteHaec audita vox de corpore, sed aliquanto propheta commotior: «Quin refers» ait «populo singula tuaeque mortis illuminas arcana? An non putas devotionibus meis posse Diras invocari, posse tibi membra lassa torqueriSuscipit ille de lectulo et imo cum gemitu populum sic adorat: «Malis novae nuptae peremptus artibus et addictus noxio poculo torum tepentem adultero mancipavi.» Tunc uxor egregia capit praesentem audaciam et mente sacrilega coarguenti marito resistens altercat. Populus aestuat diversa tendentes, hi pessimam feminam viventem statim cum corpore mariti sepeliendam, alii mendacio cadaveris fidem non habendam.

 


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License