Lucius Apuleius
Metamorphoses

LIBER QUINTUS

7

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[7] At illae sorores percontatae scopulum locumque illum, quo fuerat Psyche deserta, festinanter adveniunt ibique difflebant oculos et plangebant ubera, quoad crebrisearum heiulatibus saxa cautesque parilem sonum resultarent. iamque nomine proprio sororem miseram ciebant, quoad sono penetrabili vocis ululabilis per prona delapso amens et trepida Psyche procurrit e domo et 'quid,' inquit, 'vos miseris lamentationibus necquicquam effligitis? quam lugetis, adsum. lugubres voces desinite et diutinis lacrimis madentes genas siccate tandem, quippe cum iam possitis quam plangebatis amplecti.'

Tunc vocatum Zephyrum praecepti maritalis admonet. nec mora cum ille parens imperio statim clementissimis flatibus in noxia vectura deportat illas. iam mutuis amplexibus et festinantibus saviis sese perfruuntur et illae sedatae lacrimae postliminio redeunt prolectante gaudio. 'sed ettectum,' inquit, 'et larem nostrum laetae succedite et afflictas animas cum Psyche vestra recreate.'


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License